- PHILTRA
- PHILTRAquibus in amorem per vim inducuntur homines, ἀνάγκαι quoque et κατανάγκαι Graecis dicta, ut ex Synesio discimus, qui κατανάγκας et καταδέσμους in amatoriis memorat. Unde et herba, cuius ad amatoria usus, Plinio, l. 27. c. 8. catanance appellatur, quâ ad amorum venesicia Thessalas mulieres uti ait Dioscoirides. Quô nomine cemos herba quibusdam venit, quam in amatoriiis pollere notum; alii leontopodium sic vocârunt, quod et ipsum τὰ φίλτρα ἔυχρηςτον, in amatoriis istiusmodi ἀνάγκαις utile, iudicat idem Dioscorides, etc. Vide supra Anancaeum, Catanance, Cemos etc. Sunt nempe in Philtrorum generibus, τὰ ἄψυχα, seu inanima, ut trochi, pili, ungues et taeniae; τὰ ζωόφυτα, seu plantanimalia, radiculae, herbae, surculi etc. et τὰ ζῶα, animaelia saurae, motacillae, pulli equini; quos Laevius in Apologia Apuleii, quibus pleraque philtra descripsit, Hinnientium dulcedinem appellat. Versus illi sic habent.Antiphates illud quaerito,Philtra omnia undique irruunt,Trochus, pili, ungues, taeniae,Radiculae herbae, surculi,Sauri, illices bicodulae; Hin ——nientium dulcedines.Ubi rochus τροκὸς est, rota veneficarum, aliô nomine rhombus dicta, quam in hisce adhibitam nemo ignorat. Quemadmodum pilorum et unguium ustrinam, ad φίλτρον, iisdem usurpatam, notum. De capillis, habes Appuleium l. 3. Unguium praesegmina quoque adhibita novimus. Saurae porro, h. e. laceriae, in amatoriis veneficiis multus usus, ut ostendit Theocriti φαρμακεύτρια. dabantur autem illae in potu,Σαύραντοι τρίψασα κακὸν ποτὸν αὔριον ὀισῶ.Bicodulas idem Laevius elegantur appellat ΐγγας, aviculas veneficarum, quod caudae assiduâ vibratione quadantenus duplicem eam faciant, sicque duas videantur caudas habere. Hinnientium tandem dulcedinem hippomanes vocat, quod ab equa statim, ac natus est pullus, rapiatur ac devoretur. Contra quae omnia Antipathes quaerendum esse monet. Sic autem vocant, Graeci, quidquid adversus effascinationes et amoris faciendi artes Magicas potenter efficax est; idem quod ἀλεξιφάρμακον, nam φίλτρα sunt φαρμακεῖαι. Proprie autem sic appellatum est moly illud nominatissimum, quô Mercurius Ulyssem munivit, adversus Circes effascinationes etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 942. et 943. et infra Pompilo quoque. Vendebant autem Philtra, quae et Agogima et Charitesia itidem, Magi. Iuvenalis, sat. 6. v. 610.Hic Magicos adfert cantus, hic Thessala venditPhiltra, quibus valeat mentem vexare mariti.Unde Arnobius adv. Gent. l. 1. Quis enim hos nesciat (Magos intelligens) aut imminentia studia praenoscere ——— aut in cariculis equos debilitare, incit are, tardare; aut uxoribus et liberis alienis ——— inconcessi amoris flammas et funales immittere cupidtates. Cuius rei memorabile exemplum habes apud Hieronymum de Vita Hilarionis, ubi de iuvene quodam Gazensi, qui Memphim profectus, ut Magicis artibus armatus rediret ad virginem (quam deperibat) post annum doctus ab Aesculapii vatibus --- venit —— et subter limen domus puellae tormenta quaedem verborum et portentosas figuras sculptas in aeris Cyprii lamina defodit etc. Facit huc vetus Inscr.QUI. ME. VOLENT. VALETE. MATRONAE.MATRESQUE. FAMILIAS. VIXI. ET. ULTRA.VITAM. NiHIL: CREDIDI. ME. VENTRI.ALUMNAE. ADDIXI. QUOS. POTVI. PELLEXI.FILTRIS. ET. ASTV. VIRO. HUMATO. NON.VIDVA. FVI. NEC. MARITAE. NOMEN. ADEPTA.QUAESO. NE. INVIDETE.apud G. Elmenhorft ad Arnob. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.